- CYAMITA
- CYAMITAtemplum Heroi sacrum, qui fabas serendi modum primus Graecis tradidisse memoratur Pausaniae, l. 1. κύαμος enim faba est, 2. mill. pass. Eleusine, in agro Attico: cuius hodieque rudera supersunt. Iac. Sponius, Itiner. Graeciae Part. 2. p. 278. Certe et Cyamos Plinio, l. 21. c. 15. faba Aegyptia sive lotos dicitur, Graeca voce retentâ. Nempe nucleos radicis colocasiae sive bulbos videntur si forte et κυάμους appellâsse Graeci in Aegypto, ἀπὸ τȏυ κύειν, quod his planta seri ac propagari soleret hincque toti stirpi nomen id edisse. Quod postea et huic loti generi dederunt et colocasiae. Cum enim utraque planta sit colocasia, a foliorum amplitudine, eôque nominum errore eandem fecerint utramque, nomen κύαμου, quod radici colocasiae ob bulbos eius conveniebat, etiam alteri colocasiae, ob appellationis confusionem, attribuerunt. Salmas. ad Solin. p. 980. Ut ad Heroa praefatum redeam, Κυαμίτης ipse Graece dictus est, Latin. Cyamita: cui illa aedes sacra erat. Quem cum Baccho eundem facit Hesychius, Ι῎ακχος Η῎ρως, οὗ καὶ ναὸς εν τῇ Α᾿ττικῇ καὶ ἄγαλμα, τινὲς δὲ καὶ αὐτὸν Διόνυσον οὕτως λἑγουσιν, Iacchus Heros, cuius et aedes in Attica et statua; quidam eundem Bacchum vocant. Sic fuerit Iacchus ille, non Cereris puer, sed indigena Attici soli Heros, et Baubus filius. Et fortasse Κυαμίτης dictus est, inquit Salmasius, non a fabae satione, quam invenerit, sed a muliebris membri Baubus contrectatione, cuius Orphica apud Clementem (ubi de exhilarata a Baubo Cerere historiam persequitur) meminerunt. Κύαμος namque Graecis etiam pars illa est, quâ secus muliebre ceusetur, ἀπὸ τȏυ κύειν. Sed et κύαμον referre aiunt, quô factum, ut Pythagoras hôc leguminis genere abstineri voluerit. Sunt tamen, qui κυάμους viriles aiunt esse testiculos, apud A. Gellium. Certe Fabam nommari in facris Elensiniis fas non erat etc. Vide praefatum Salmas. ad Solin. p. 751.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.